ABBATES

ABBATES
ABBATES
etiam dicti in Ecclesiâ Romanâ ii, quos Curatos primarios, Gall. Curez Primitifs, appellant. Ex veterib. enim instrumentis ait Car. du Fresne constare, Parochiales omnes Ecclesias et civitatis et dioecesis habuisse Ministrum unum maximum, alterum medium, tertium infimum: quorum primus Abbas, Custos, et tandem Rector; medii Presbyteri et tandem Capellani; infimus Sacrista appellatus fuerit, qui Abbati et Presbyteris inserviens, peregerit minoris in Exxlesiâ momenti negotia. Additque, Abbatem istiusmodi seu Rectorem curam habuisse in babitu, eique licuisse per se ipsum ministrare Sacramenta: Sed praesertim illius munus fuisse, ut universae Parochiae invigilaret, videretque an Presbyter officiô suô rite fungeretur, ex Michaele Monacho in Sanctuario Capuano, et Ughello Ital. Sacr. Tom. VII. p. 506. et seqq. Alias Latinis Graecisque Scriptoribus Abbates, in genere, dicti sut Monachi omnes, praesertim seniô ac vitae sanctimoniâ venerandi: quâ notione hodie Patres quoque vulgo appellantur. Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062. Α᾿ρρᾶς ὁ γέρων, ὁ παιήρ, Abbas Senex Pater. Hinc mille Abbates sub uno Archimandrita esse dicuntur, in Regula S. Columbani c. 7. ut et apud Epiphan. de Locis SS. Ε῎χει δὲ ἡ αὐτὴ μονὴ Α᾿ράδες χιλίους καὶ χίλια κέλλια, Monasterium Monachos seu Patres mille continet et cellulas mille: in iis scil. non numeratis, qui vulgo Monasterio et Monachis inservire consuevêre, etc. Hinc Iohannem Ducam Caesarem, a Byzantiis, quos ille cum Alexio Comneno obsidebat, per contumeliam τὸν Α᾿ρρᾶν vocitatum esse, quia propter affectatam tyrannidem a Michaele nepote in Monasterium detrusus et Monachus factus fuerit, refert Anna Comnena Alexiad. l. 2. Sic l. 13. Basilium Monachum Bogomilicae haereseos auctorem, τὸν δαιμονιώδη Α᾿ρρᾶν, Daemoniacum Monachum, et Cedren. Monachum, qui Philippicum imperaturum vaticinatus fuerat, Ψευδάρραν, Pseudo-Monachum, appellant. Ut alios omittam, quos laudatos vide apud Car. du Fresne Glossar. Fuisse tamen ex Monachis sanctitate et vitae integritate illustribus, qui, Patris nomen a se amoliti, Fratrum compellatione contenti fuerint, docet Bernardus Ep. 62, Guigo prior Maioris Carthusiae, apud Petrum Venerabil. l. 1. Ep. 25. ipseque Petrus Ep. quae inter Epistolas Bernardi exstat 353. Quod etiam probâsse videtur Hieron. Ep. ad Gal. l. 2. et in Matth. l. 4. nullum Patrem vocandum nisi Deum, ex Euangelio docens, etc. Proprie vero et communiter Abbates dicuntur, Praefecti in Monasteriis, ut vidimus supra; quibus proxima post Episcopos dignitas, quos proin tam in sessionibus, quam in subscriptionibus, immediate sequuntur. Quod enim de S. Columbani Abbatis successoribus in Britanniâ Insul. supra diximus, ex Bedâ; peculiari illis privilegiô est indultum. Ab Episcopis mitrâ, annulô atque sandaliis distinguuntur quorum usu Abbatibus (nisi per privilegium speciale, ut infra videbitur) interdictum. Bernard. Ep. 42. ad Henricum Senon. Archiepiscop. Verum aperte indicant quidam borum quid cogitent, dum multô labore ac pretiô Apostolicis adeptis privilegiis, per ipsa sibi vendicant, insignia Pontificialia, utentes et ipsi more Pontificum mitrâ, annulô atque sandaliis: sane si attenditur rerum dignitas, hanc Monachi abhorret professio; si ministerium, solis liquet congruere Pontificibus etc. Hinc Petrus Blesensis, qui floruit A. C. 1200. vehementer miratus est Wilhelmum, in Sicilia Monachorum Abbatem, Pontificalia indumenta usurpâsse: Detulit mihi, inquiens Ep. 90. quidam nuntius vester, qualiter Dominus Papa vos mitrâ proprii capitis et aliis ornamentis Episcopalibus insignivit. De benedictione gaudeo, sed insignia Episcopalis Eminentiae in Abbate nec approbo, nec accepto. Mitra enim et annulus et sandalia in alio, quam in Episcopo, superba quaedam elatio est. Sed nec in Canone Missae
Abbatum ulla mentio (exceptô Casinensi, de quo supra) verum in Abbatiis quae sunt nullius dioecesis, vicinior Episcopus, ad quem pro ordinationibus solet recurri, statim post Pontificem nominatur, omissô Abbatis nomine, Gavant. in Rubr. Miss. part. 3. tit. 8. apud Macrum in Canon. Missae. Imo etiam qui Mitrae baculique ius habent, ad distinctionem Episcoporum, Baculô uti debent Abbates pendente velô; neque in sacris sollennibus septem candelas, sicut Episcopi, sed sex solum adhibere possunt, qua de re infra, in voce Abbates Mitrati etc. Porro antiquitus magnâ sollennitate Abbatis anniversarium a Monachis celebrari consuevisse, legimus in Vita Euphroniae Sanctarum catalogo in Communion. Roman. illatae: Unâ autem die anniversaria, quando ordinatus est Abbas Monasterii — misit Abbas unum de Fratribus ad Paphnutium, ut invitaret eum ad anniversarium Abbatis, apud Dominic. Macrum Hierolexico. De Abbatibus Imperii vide infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ABBATES Mitrati dicuntur — quibus Episcopalia ornamenta, id est, Mitram, Sandalia, Chirothecas ac Annulum deferendi Pontificibus Roman. indidem iura indulta sunt: quod non Episcopi duntaxat, quorum privilegiis hôc modô derogatum, graviter tulêre sed ipsi interdum Abbates… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBATES Episcopi — in Siciliâ olim Catanae et Montis Regalis Abbates vocati sunt; eo quod, cum a Regibus Siculis exstructa essent iis in locis Monasteria, eorum Abbates postmodum a Romanis Pontificibus Episcopi fere creati, eorumque Ecclesiae Cathedrales factae: eâ …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBATES Exempti — a iurisdictione Episcopi seu Ordinarii et nude a Romanâ sede dependentes ex speciali privilegio, acriter exagitantur a S. Bernardo de Consider. l. 3. c. 3. et. 4. ut et Petro Blesensi Ep. 68. et 90. De his scribit Mathaeus Paris A. C. 1257.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBATES Laici — et Abbates Milites, vide infra in Laici et Milites …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBATES Regales — qui etiam Abbates ad Palatium pertinentes, dicebantur olim, qui Monasteria Regalia, nude a Rege pendentia, Graece Βασιλικὰ Μοναςτήρια, possidebant. Hi non nisi ab ipsis Imperatorib. aut Regibus, vel certe eorum consensu ac nutu, instituebantur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBATES Canonici dicti — qui Presbyteri, non Monachi fuêre, qualis Grimoaldus, undecimus Abbas S. Galli fuisse legitur, apud Stumpfium sub fin. saecul. 9 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBATES Imperii — vide infra Abbatia …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBATES Monastici quinam dicti olim — vide suprâ in Abbacomites …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBAS — I. ABBAS Canonicorum, nempe Regularium, alias quoque Abbas Canonicus, cuiva mwnrio in Concil. Aquisgran. II. c. 2. opponitur Abbati Monachorum can. seq. vide quoque Capitul: Caroli M. l. 5. c. 79. Praeceptum Ludovici Piipro Monasterio S. Columbae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ABBACOMITES — seu Abbicomites, Comites dicti sunt ac Nobiles quibus olim a Regibus datae erant Abbatiae et Ecclesiae iure beneficii, seu, ut aiunt, in Commendam. Hinc de Hugone Gerberrus Ep. 17. Scire cupit, an Hugo, quem vestrâ linguâ Abbacomitem dicitis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”